[Analyse du Vat. gr. 1086 de Nicéphore Grégoras]

Pour citer ce texte

Possesseur(s) : Rome, bibliothèque Vaticane.

Date : 1738 (publication de la BBMN).

Répertoire(s) : Petitmengin 1998, p. 560, nº LM 26 et 572, nº [12].

Analyse : Le document publié ici n’est pas une liste de livres, mais l’analyse d’un seul manuscrit, le ms. Vaticano, BAV, Vat. gr. 1086, de Nicéphore Grégoras, que Montfaucon a faite lui-même lors de son séjour en Italie (1698-1701), pour Jean Boivin, garde des manuscrits de la Bibliothèque du roi, qui préparait alors son édition de la Byzantina Historia, parue en 1702 (voir Petitmengin 1998, p. 543 et n. 28).
La source directe de ce document est conservée dans le ms. Paris, BNF, suppl. gr. 799, f. 2r-6v (︎). Montfaucon y a tout copié en grec, mais a précisé a posteriori, en haut du premier feuillet, à destination sans doute d’un collaborateur (dom Le Maître ?) : « Il faut mettre ceci en latin ».

Source(s) : BBMN, t. I, p. 144-146 ().

Édition(s) : —.

Bibliographie : Petitmengin 1998, p. 543, 560 et 572.

Rédaction : JD, 2016.

  • item 1. In codice Vaticano 1086. habentur opera Nicephori Gregorae, apud Graecos celeberrimi scriptoris, quorum catalogum initio positum exscripsi Romae. fol. 1. verso.
    Πίναξ τῶν λόγων τοῦ Γρηγορᾶ.
    • item 1. Catalogus operum Gregorae.
      • item 1. Dialogus, cujus intium: Πύθεν ἡμῖν ὁ καλός.
      • item 2. Deliberatio circa divinam & sacram Synodum, init. Εμοὶ μὲν οὒτως.
      • item 3. Ad Sanctam Theophanô Imperatricem. init. Πολλοί μοι πολλάκις.
      • item 4. Ad Imperatorem de semetipso: init. Περὶ μὲνἐμαυτου.
      • item 5. Encomium in eumdem Imperatorem: init. Εστι τις λίθος.
      • item 6. In Amygdalam. init. Καὶ πλεῖστα μὲν.
      • item 7. Disceptatio contra eos qui dicunt non esse humiliationem in hominibus: init. Εχω σοι τὶ.
      • item 8. De prudentia Imperatoris: init. Εἰ μὲνἦν μοι.
      • item 9. Dialogus secundus: init. Εγώ γε τοι.
      • item 10. Exercitatio Oratoria: init. Ὑμᾶς, ὦ ἂνδρες.
      • item 11. De correctione Paschae: init. Επειδή μοι φίλος.
      • item 12. Acclamationes quatuor parvae ad Principes.
      • item 13. Ad sanctum & magnum Martyrem Mercurium Oratio: init. Καὶ κυϐέρνησις δὲ.
      • item 14. Epistola & salutationes circiter quadraginta.
      • item 15. Sermo in Annunciationem Sanctissimae Deiparae: init. Εμοὶ δὲ τῶν.
      • item 16. Epistolae & Salutationes circiter octodecim.
      • item 17. Sermo in Sanctissimam Deiparam, ubi agitur de Natali & educatione ejus, & de ingressu ejus in Sancta Sanctorum: init. Ακούω Μώσεα in margine scribitur hunc Sermonem esse locandum ante Sermonem de Annunciatione.
      • item 18. Fol. 2. Salutationes & Epistolae septem.
      • item 19. Sermo in Sanctam Martyrem Basilissam: init. Νικομήδεια πόλις.
      • item 20. Epistolae quatuor.
      • item 21. Planctus de morte Imperatoris Andronici senioris: init. Τὸ μὲν τῆς συμφορᾶς.
      • item 22. Planctus alter de morte magni Logothetae: init. Εμοὶ δὲ ὦ παρόντες.
      • item 23. Prooemia testamentorum, sigillorum, quae faciebat temporibus opportunis, ob amicitiam illustrium personarum.
      • item 24. Epistolae tres. Postea in fine libri positae sunt diversorum sapientium virorum Epistolae in laudem Nicephori Gregorae ad ipsum scriptae.
      • item 25. Fol. 2. verso. Miniatis literis haec exarata sunt, Nicephori Gregorae opusculorum liber secundus. Quo innuitur alium fuisse tomum, historiarum videlicet, qui primas occuparet.
      • item 26. Ibidem in Dialogum, cui titulus Φλωρέντος ἢ περὶ σοφίας, haec ceu clavis praeit alia manu.
      • item 27. Sciendum est hunc Dialogum, & urbium, & eorum qui colloquuntur, nomina mutata proferre. Nam Byzantium Athenas vocat, Nicagoram appellat scriptorem & Dialogi auctorem, Monachum Barlaamum vocat Xenophanem Thrasymachi filium, Latinum quemdam ex Fratribus nautae filium nuncupat Xenocratem; Cecropidas eos, qui circa Imperatorem Andronicum seniorem erant; Heraclidas vero eos qui circa Andronicum juniorem Imperatorem; Florentium quemdam ex Dialogi auditoribus.
      • item 28. Fol. 3. Haec ante Dialogi exordium habentur alia manu, eadem nempe qua praemissum χόλιον.
      • item 29. Epistolarum quae hic habentur maxima pars, salutationes sunt, & quasi encomia, quia ad illustres & dignitate praestantes personas scribuntur.
      • item 30. Hinc sequitur Dialogus de sapientia, ubi confictis ut supra nominibus, mores sui temporis carpit Gregoras. Etsi autem hic Dialogus magnam praefert eruditionis speciem; sive per oscitantiam, sive ex ignorantia Chronographiae, ἀναχρονισμοὶ ubique comparent; ita ut Critobulus, qui se dicit initio 115. Olympiadis Lechaeum petiisse, mox memoret Scipionem, Catonem aliosque. Dialogus est prolixus absolviturque viginti soliis minutissimo charactere.
      • item 31. Dialogum excipit opus quoddam initio mutilum. Scriptor narrat pugnam navalem commissam fuisse versus Peloponnesum, ubi frater suus vulneribus confossus, paucis elapsis diebus exstinctus est. Hinc lamenta & planctus ad finem usque opusculi.
      • item 32. Fol. 22. verso. Consilium datum divinae & sacrae Synodo de non recipiendis, neque Latinis ad disceptationes circa Theologiam, neque aliis novatoribus. Hinc duabus primis operis lineis absolvitur pagina, & quae sequebantur folia ad hoc opus pertinentia sex numero, abscissa sunt.
      • item 33. Fol. 23. Vita Sanctae Theophanô Imperatricis. Initio ait se multorum Sanctorum vitam & Martyrum certamina conscripsisse. Ait illam patria Constantinopolitanam, insigni nobilitate, Imperatoriaque stirpe, precibus a Beata Maria Virgine impetratam a Parentibus. Nupsit Leoni Sapienti Imperatori, Basilii Macedonis filio. Decem foliis absolvitur, Oratorio more conscripta.
      • item 34. Fol. 33. Ejusdem ad Imperatorem D. Andronicum juniorem: init. Ως λίαν ἡδύς. Est oratio gratulatoria.
      • item 35. Fol. 37. Sermo ad Imperatorem, qui se, Gregoram, Patriarcham facere volebat.
      • item 36. Fol. 41. Hic sermo, occasione hinc sumta, scribitur quod Divinissimus Imperator Platonis libros amaret, Orator conatur ostendere ejus gesta cum Platonis libris & doctrina convenire.
      • item 37. Fol. 46. In Amygdalam. Ad laudem Amygdalae arboris, cujus patria dicitur esse totus mundus, cum caeterae arbores aliae ad aliam terrae partem pertineant. In fine opusculi exstant decem carmina Iambica ad laudem Amygdalae.
    • item 2. Αμυγδαλῆς ἢνθησεν ἡμῖν ἡ φράσις, &c.
      • item 1. Fol. 49. Disceptatio contra eos qui dicebant non esse humiliationem in hominibus. Agit personam antiquorum, non more Christiano loquitur.
      • item 2. Fol. 54. De prudentia & eloquentia Imperatoris Andronici Palaeologi.
      • item 3. Fol. 60. Φιλομαθὴς, seu de contumeliosis. Personae Dialogi sunt, Aristobulus, & Φιλομαθὴς disciplinae amans.
      • item 4. Fol. 67. Lacedaemonii contra Thebanos pu-{145}{145}
        gnant in Plataea, rogant Plataeenses, ne contra se pugnent. Est exercitatio oratoria.
      • item 5. Fol. 75. Ad venerabilissim. Josephum de Paschate; demonstratur quod in illo erratum sit, & quomodo id opporteat corrigi.
      • item 6. Fol. 79. Ad eumdem, ut videtur, & de eodem Paschate.
      • item 7. Fol. 81. Protosebasto: init. Ξὺ δὲ ὦ Βέλτιστε.
      • item 8. Fol. 84. Magno Domestico: init. Κύρος ἐκεῖνος.
      • item 9. Ibid. Τῷ θείῳ τοῦ ϐασιλέως τῷ φιλαντροπηνῷ (sic).
      • item 10. Αὐτὰρ ἐμοὶ κραδίη καὶ θυμὸς ἐνὶ στήθεσιν ἰάνθη. Laudat illum quasi Insulae cujusdam servatorem.
      • item 11. Fol. 86. In Sanctum Martyrium Martyrem, oratorio more.
      • item 12. Fol. 90. In Gregoram Epistola. Nicolai τοῦ πεπαγωμένου: init. Οἶδ᾿ ὃτι πράγματα.
      • item 13. Fol. 91. Sanctissimo Athanasio Palaeologo: init. Σὲ δὲ θαυμάζειν.
      • item 14. Fol. 92. Tribus viris Sanctissimis, quibus scripta sua misit: init. Τὸ τῆς φιλαλληλίας.
      • item 15. Fol. 94. Caloëidae Sebasto: init. Πυθαγόραν ἐκεῖνον. .... nomen erasum fuit: init. Εμοὶ δὲ εἴτις.
      • item 16. Fol. 96. Patruo vel avunculo Imperatoris: init. Τοῦτο ἐκεῖνο τοῦ.
      • item 17. Fol. 97. Τῷ ἐπὶ τῆς τραπέζης: init. Σὺ μὲν ἂριστ᾿ ἀνδρῶν.
      • item 18. Fol. 98. Ἀνεπίγραφος: init. Σοῦ δἐγχώριον.
      • item 19. Ibid. Magno Domestico: init. Αἰσώπου τοῦ φρυγὸς.
      • item 20. Fol. 99. Josepho magno Philosopho: init. Αριστοτέλης ὁ Νικομάχου.
      • item 21. Fol. 100. Lampeni Protonotarii ad Gregoram: init. Ον ἐπὶ τ᾿ ἀριστεῖ.
      • item 22. Gregorae responsio ad Protonotarium Lampenum: init. Εθνος ἐστὶ περσικόν.
      • item 23. Fol. 102. Τῷ συναδηνῷ. Hoc nomen ducta linea expunctum est: init. Εστι παλαιὰ παροιμία.
      • item 24. Fol. 103. Magno Domestico: init. Επειδή σε πρᾶξιν.
      • item 25. Fol. 105. Hic nomen erasum est: init. Εἰ ὅσα τῇ φύσει.
      • item 26. Fol. 106. verso. Τῷ σακελλίου τῆς Θεσσαλονίκης: init. Εγὼ δὲ σοι πλέον.
      • item 27. Fol. 107. Magno Domestico: init. Γινώσκοντες οἱ πολλοί.
      • item 28. Fol. 108. Sapienti Theodoro Magistro Scholastico Thessalonicam: init. Πολλοί μοι τὸν σύν.
      • item 29. Fol. 109. Eidem: init. Πρότερον μὲν ἡμῖν.
      • item 30. Fol. 110. Protovestiario Trapezuntis Lucitae: init. Παρεκάθηντό μοι.
      • item 31. Fol. 111. Magno Drungario: init. Μακρὸς ἢδη χρόνος.
      • item 32. Fol. 111. verso. Eidem: init. Ο μὲν κοινῇ τῇ τῶν.
      • item 33. Fol. 113. Eidem: init. Εἰ πόθοις ἀνθρώπων.
      • item 34. Fol. 113. verso. Τῷ nomen sequens erasum est: init. Απαλλάξαντος Αλεξάνδρου.
      • item 35. Fol. 115. Τῷ nomen erasum est: init. Αἱ συγγενεῖς ὁμιλίαι.
      • item 36. Fol. 117. Pepagomeno. De monstrosis narrationibus, quae ipsi allatae fuerant, superne quidem ex Trapezunte, inferne vero ex Italia: init. Οποσα τῶν λεγομένων.
      • item 37. Fol. 120. Acindyno: init. Εγένετὁ τις ἀνηρ.
      • item 38. Fol. 121. Sanctissimo Maximo Hegumeno Monasterii Chortaesi: init. Οψὲ καὶ μόλις.
      • item 39. Fol. 122. Protovestiario: init. Διὰ χρόνου σά.
      • item 40. Fol. 123. Magno Logothetae consolatoria de Astronomia: init. Εἰ μὲν ἐπίσης ἅπασιν ἅπαντα.
      • item 41. Fol. 125. Eidem: init. Τὸν μὲν ἐμὸν.
      • item 42. Fol. 126. Magno Administratori Glabae: init. Λέγεται πρὸς ἄλληλα.
      • item 43. Fol. 126. verso. Magistro Maximo: init. Πολλάκις κατ᾿ ἐμαυτόν.
      • item 44. Fol. 128. Hegumeno Monasterii Chortaetae: init. Οσα τῶν ἐν ψυχῇ.
      • item 45. Fol. 128. verso. Apro Metropolitae, de iis qui Astronomiam spernunt: init. Τὰ τε ἄλλα δια πορθμεύουσι.
      • item 46. Fol. 129. Pepagomeno: init. Οσον εὐφραίνεις.
      • item 47. Fol. 130. Matthaeo Ephesino: init. Ἤρετό ποτε κολοιὸς ἀήδονα.
      • item 48. Fol. 131. In Annunciationem Sanctissimae Deiparae. Opportuit primo poni Sermonem in Natalem diem & educationem ejus, sed hic positus fuit postea; quaerendum igitur: init. Εμοὶ δὲ τῶν ζωγράφων ἐκείνους.
      • item 49. Fol. 140. Maximo Hegumeno Monasterii Corthaetae: init. Αλέξανδρόν φασιν.
      • item 50. Fol. 141. Andronico Zaridae: init. Οἶμαι μὴ ἀνεγκλήτους. Narrat iter a se susceptum, & quae in via acciderint recenset.
      • item 51. Fol. 145. Maximo Hegumeno venerabilis Monasterii Chortaetae: init. Θαλῆν τὸν Μιλήσιον.
      • item 52. Fol. 148. D. Demetrio Cabasilae: init. Επεισί μοι, γενναῖε.
      • item 53. Fol. 154. Τῷ, nomen abest: init. Ἀλλῳ μὲν ἶσως.
      • item 54. Ibid. Τῷ, nomen abest: init. Ο ἀριθμὸς τῶν στίχων.
      • item 55. Fol. 155. Josepho magno Philosopho: init. Εστι πόλις παράλιος.
      • item 56. Fol. 157. Lepentreno: init. Δυοῖν τῶν ἡγεμονικοτέρων.
      • item 57. Fol. 159. Ad Imperatorem dialecto Ionica: init. Αλέξανδρον τὸν ἐκ Μακ.
      • item 58. Fol. 162. Magno Primicerio: init. Πάλαι μὲν ἢνεγκεν.
      • item 59. Fol. 164. Magno Logothetae: init. Τοὺς τῶν Αἰγυπτίων.
      • item 60. Fol. 166. Eidem: init. Οτε ὑπὸ Ρωμαίοις.
      • item 61. Fol. 168. Zaridae: init. Καὶ Πλάτων δὲ.
      • item 62. Fol. 170. Andronici Zaridae Epistola, qua Gregorae respondet: init. Τί με κινεῖς.
      • item 63. Fol. 172. Zaridae rursus: init. Εἰσὶν ὅι σέ φασι.
      • item 64. Fol. 175. Filio Patriarchae Γλυκεῖ: init. Εμοὶ δὲ τοσοῦτον.
      • item 65. Fol. 176. Carbonae: init. Ορῶν τοὺς πολλούς.
      • item 66. Fol. 177. Cabasilae: init. Οσα μὲν δὴ ἕτερα.
      • item 67. Fol. 178. Eidem: init. Ηκει τις ἡμῖν.
      • item 68. Ibid. Magno Oeconomo Beco: init. Λόγος τοὺς Πυθαγορείους.
      • item 69. Fol. 179. Sermo in Sanctissimam Deiparam, ut supra.
      • item 70. Fol. 188. Planctus funebris in Andronicum juniorem Imperatorem: init. Ημεῖς δὲ ὦ πάροντες.
      • item 71. Fol. 190. Magno Domestico: init. Οἱ πολλοὶ μετὰ μέγιστα.
      • item 72. Ibid. Chrysolorae: init. Τὴν μὲν παροιμίαν.
      • item 73. Fol. 193. Leontio: init. Τὴν μὲν Επικτήτου.
      • item 74. Ibid. Sapientissimo: init. Τὸν Νικοκλέα φασίν.
      • item 75. Fol. 194. Anonymo: init. Πένης ὁ παρών.
      • item 76. Fol. 195. Aliis datum est in deliciis agere, nobis autem Carbones pro thesauris ostendere: init. Εγὼ δὲ, ὦ βέλτιστε.
      • item 77. Fol. 196. Metrophani. Απαλλάξαντες, &c. Eadem quae supra.
      • item 78. Fol. 197. Vita & conversatio Sanctae Imperatricis: init. Νικομήδεια πόλις.
      • item 79. Fol. 204. Initio caret ..... Οἷον εὐωδίας περὶ, &c. de Astronomia.
      • item 80. Fol. 204. verso. Sebasto Kaloïdae: init. Τὴν ἀλώπεκα τοῖς.
      • item 81. {146}{146}
        Fol. 206. τῷ nomen abest: init. Ο παρὼν οὗτος.
      • item 82. Ibid. τῶ nomen abest: init. Τὸ μὲν ὑπὲρ τοῦ.
      • item 83. Ibid. τῷ nomen abest: init. Ἴδου σοι καὶ ἕτερος.
      • item 84. Ibid. verso. Planctus in obitu maximi Imperatoris nostri Andronici Palaeologi: init. Τὸ μὲν τῆς συμφορᾶς μέγεθος.
      • item 85. Fol. 208. Planctus in obitu sapientissimi magni Logothetae Metochitae: init. Εμοὶ δὲ, ὦ πάροντες.
      • item 86. Fol. 210. Testamentum, quasi a Patriarcha Joanne τοῦ γλυκέος, qui in extremis jacebat: init. Καὶ πᾶσι μὲν.
      • item 87. Fol. 211. Prooemium in Patriarchicum Sigillum: init. Εἰ δὲ καὶ πάντα.
      • item 88. Fol. 213. Quasi a quodam qui Imperatori scribit Epistola: init. Πολλάκις αἰτήσας.
      • item 89. Ibid. Prooemium Testamenti: init. Γῆ εἶ καὶ εἰς γῆν ἀπελεύσῃ.
      • item 90. Fol. 214. Prooemium Patriarchici Sigilli: init. Επειδήπερ ἐν χρίσει.
      • item 91. Ibid. Testamentum quasi cujusdam Monachi: init. Εἰ μὶν ἦσαν ἡμῶν.
      • item 92. Ibid. Testamentum quasi a magno Protosyncello Peloponnesi: init. Εἰ μὲν ἀθανάτων.
      • item 93. Fol. 214. Oratio quasi ad Imperatorem habita a Metropolita, qui recens ordinatus est: init. Ο θεὸς ὁ μέγας καὶ ὑψηλός.
      • item 94. Fol. 215. Oratio quasi a Metropolita statim atque primum in Metropolim suam ingressus est: init. Κύριε Ιησοῦ Χριστὲ.
      • item 95. Fol. 216. Oratio Metropolitae ad Imperatorem emissa statim atque ordinatus fuit, diversa a priore: init. Ο θεὸς ὁ μέγας.
      • item 96. Ibid. Prooemium Chrysobulli: init. Πολλῶν ὄντων.
      • item 97. Fol. 217. Sine nomine & sine principio ..... ὅτι δὲ τῷ λαμπροτάτῳ.
      • item 98. Fol. 218. Angelo Catholico Judici: init. Οἱ τοῦ κομίζοντός σοι.
      • item 99. Ibid. Epistola Acyndini ad Gregoram: init. Βασιλικὸς ὁ λόγος. In Latinos invehitur.
      • item 100. Fol. 219. Magno Domestico: init. Οἱ πολλοὶ τῶν πάλαι σοφών.
      • item 101. Fol. 221. Magno Domestico: init. Εγὼ δὲ τὸν Ομηρικόν.
    • item 3. Post hanc Epistolam haec miniatis literis Graece exprimuntur.
      • item 1. Hucusque pertingunt ea quae in secundo libro Nicephori Gregorae opera continentur. Quae sequuntur autem sunt Epistolae a multis ad Nicephorum Gregoram scriptae.
      • item 2. Fol. 222. Protonotarii Lampeni ad Nicephorum Gregoram: init. Ον ἐπὶ τ᾿ ἀριστεῖ Χριστοῦ.
      • item 3. Ibid. Andronici Zaridae ad Nicephorum Gregoram: init. Τί με κινεῖς.
      • item 4. Fol. 223. Theoduli Scholastici Magistri ex Thessalonica ad Nicephorum Gregoram: init. Καὶ πάλαι μὲν ἐγὼ.
      • item 5. Fol. 224. Acyndini ex Thessalonica ad Nicephorum Gregoram de Astronomia: init. Βαλσαμὼν ὁ γενναῖος.
      • item 6. Fol. 225. Ejusdem ad Gregoram: init. Οὐδὲν θαυμαστὸν ἴσην.
      • item 7. Fol. 226. Theodori Kutalae ex Thessalonica ad Nicephorum Gregoram: init. Οτι μὲν ἡμᾶς εὖ ποιεῖς.
      • item 8. Fol. 227. Balsamonis ex Thessalonica ad Nicephorum Gregoram: init. Επὶ τῆ σῇ φιλία.
      • item 9. Fol. 228. Bryennii Sacellii ex Thessalonica ad Nicephorum Gregoram: init. Οὐκ οἶδα τί τῶν ἁπάντων.
      • item 10. Fol. 228. verso. Demetrius Cydonius ex Thessalonica ad Nicephorum Gregoram: init. Εγὼ τῶν μὲν ἀγαθῶν.
      • item 11. Fol. 229. Georgii Lapithae ex Cypro ad Nicephorum Gregoram: init. Τὰς τῶν σωμάτων.
      • item 12. Fol. 230. Ejusdem ad eumdem: init. Είπερ οἷον τε.
      • item 13. Ibid. Ejusdem ad eumdem: init. Εγὸ μὲν, ὦ φίλη μοι κεφαλή.
      • item 14. Fol. 231. Lampeni qui & Tarchaniotes ex Thessalonica ad Gregoram: init. Εἰς τὸ ἄγαλμα.
      • item 15. Fol. 233. Athanasii Lepentreni ex Cypro Insula ad Gregoram: init. Διπλᾶς ὸφείλομεν.
      • item 16. Fol. 234. Acyndini ad Gregoram versus Iambici numero 50.Οὕτω με τοῖς σοῖς ἐξανηρτήςω λόγοις.
      • item 17. Fol. 235. Prooemium Chrysobulli Gregorae: init. Ὄντος ἑκατέρου καλοῦ.
      • item 18. Fol. 236. Ephesi Matthaei in Gregoram: init. Οἷον δὲ τοῦτο πέπονθα.
      Multa alia scripsit Nicephorus Gregoras, quae in hoc catalogo non habentur.