BIBLIOTHECA DUCIS MUTINENSIS

Pour citer ce texte

Possesseur(s) : Modène, bibliothèque ducale.

Date : 1738 (publication de la BBMN).

Répertoire(s) : Petitmengin 1998, p. 575, nº [51].

Analyse : Catalogue des manuscrits du duc de Modène. Ce catalogue avait déjà été imprimé dans le Diarium Italicum de Montfaucon (p. 31-33).

Source(s) : BBMN, t. I, p. 531 ().

Édition(s) : —.

Bibliographie : Petitmengin 1998, p. 555 et 575.

Rédaction : FD, 2016.

  • item 1. Biblia Hebraïca antiqua elegantissima, tribus columnis, membranacea.
  • item 2. Codex recens Liturgiarum Graece, Syriace, Aethiopice, Armeniace.
  • item 3. Epistolae Pauli, Arabice.
  • item 4. Liber Cabalae Hebraïcus antiquus.
  • item 5. Codex Ruthenicus, de Officio divino.
  • item 6. Codex Graecus Evangeliorum, membranaceus, XI. saeculi.
  • item 7. Codex Graecus Evangeliorum, ut per annum dicuntur, charactere unciali antiquissimo VIII. saeculi, membran.
  • item 8. Acta Apostolorum Graece in codice IX. saeculi, membran. charactere unciali oblongo ac deflexo, cum accentibus prima manu positis.
  • item 9. Psalterium elegantissimum XI. saeculi membranaceum, cum hac inscriptione a fronte: ἐτέθη ἡ βίβλος αὕτη ἐν τῇ ἁγίᾳ μονῇ ὑπὲρ ἀφέσεως τῶν ἁμαρτιῶν Μοναχοῦ Θεοδοσίου τοῦ Ξυλαλᾶ, καὶ ὁ ἄναγινώσειων ταύτην διὰ τὸν κύριον ἃς μακαρίζῃ αὐτὸν, καὶ ἃς δέεται ὑπὲρ τῆς ψυχῆς αὐτοῦ, quae haud ita perite notata, ita vertimus. Repositus est liber iste in sacro Monasterio pro remissione peccatorum Theodosii Xylala Monachi, qui legerit per Dominum, laudet ipsum, preceturque pro anima illius.
  • item 10. Codex membran. XI. saeculi. Anonymi expositio in Matthaeum Graece. Apollinarii versus in Psalterium.
  • item 11. Codex elegantissimus X. saeculi membranaceus. Clementis Alexandrini προτρεπτικὸν, παδαγωγικὸν, & Hymnus, ut in editis. Justini ad Zenam. Ejusdem contra Graecos. Athenagorae legatio. Tatianus. Et in fine de Sibyllis. Codex huic consimillimus est in Bibliotheca Regia.
  • item 12. Magnus codex in folio bombyc. XIV. saeculi, totus Athanasio adscriptus, cujus titulus: Αθανασίου Αρχιεπισκόπου Αλεξανδρείας, περὶ τῆς ἁγίας ἐνυποστάτου καὶ ὁμοουσίου τρίαδος, cujus initium est: οὐκ ἐπὶ μικροὺς ἡμᾶς ἀγῶνας, quod opus Athanasii nomen falso praefert.
  • item 13. Chrysippi discipuli Euthymii in Joannem Encomium. Exstat in duobus foliis. ad compacturam recentioris manuscripti usurpatis, charactere unciali IX. saeculi. Patet hunc Chrysippum discipulum esse magni illius Coenobiarchae Euthymii, qui saeculo V. floruit, cujusque vitam a Cyrillo discipulo scriptam edidit D. Jacobus Loppin in Analectis nostris. Ibi vide p. 67. ubi dicitur: Χρύσιππος δὲ πολλὰ συγγράμματα κατέλιπε πάσης ἁποδοχῆς ἄξια. Chrysippus autem complures libros reliquit omni approbatione dignos.
  • item 14. In codice quodam, Synesii Epistolae ad 157am. At desunt 30. Priores. Eunapii quaedam de vita Sophistarum. Libanii Epistolae 264. Aesopi fabulae & vita per Planudem. Codex est XIV. saeculi.
  • item 15. Codex bombycinus XIV. saeculi, Euthymii Zygabeni Panoplia, cujus Latina tantum versio cusa est.
  • item 16. Codex anno 1559. descriptus Venetiis, Photii Bibliotheca.
  • item 17. Theodori Prodromi expositiones Canonum sacrorum.
  • item 18. Codex XIV. saeculi, Zonarae historia. Ejusdem alter codex recentior.
  • item 19. Codex recens, Cantacuzeni historia.
  • item 20. Anonymi de genere Saracenorum. Initium: Ιστέον ὃτιἡ Φατὲμ θυγατὴρ ἦν τοῦ Μουχούμετ. Sciendum Phatemam filiam fuisse Muchumeti.
  • item 21. Lexicon aliud recentius.
  • item 22. Codex XV. saeculi, Herodotus.
  • item 23. Codex XV. saeculi, Diodori Siculi libri quidam ad calcem haec Amanuensis verba leguntur: Μιχαῆλος Ἀποστόλης Βυζάντιος μετὰ τὴν ἀλωσίν τῆς ἀυτοῦ πατρίδος, πενίᾳ συζῶν, καὶ τήνδε βίβλον μιοσθῷ ἐν Κρήτῃ ἐξέγραψεν, id est: Michaël Apostoles Byzantinus post excidium patriae in Penuria degens, hunc librum mercedis causa in Creta descripsit.
  • item 24. In codice X. saeculi membran. Luciani quaedam.
  • item 25. In codice XIV. saeculi Libanii Orationes.
  • item 26. In alio Heronis Mathematica.
  • item 27. Aspasii in Ethica Aristotelis.
  • item 28. Alexandri Aphrodisiei Simplicii, Blemmidae, Joannis Philoponi, & aliorum pene innumerorum codices in Aristotelem.
  • item 29. Hippocratis & Galeni codices bene multi istic ut & in aliis Bibliothecis Italicis: nam medica res proximis saeculis multum florebat.
  • item 30. Εὐτοκίου Ασκαλωνίτου in primum librum Apollonii conicorum.
  • item 31. Hesiodi opera & dies, codex recens.
  • item 32. Aristophanis codices bene multi.
  • item 33. Euripidis non pauciores.
  • item 34. Theognidis γνῶμαι.
  • item 35. Hi codices Graeci a me observati: in Latinis pauca notavi.
  • item 36. Lactantii Firmiani institutiones.
  • item 37. Prisciani librorum codex XIV. saeculi.
  • item 38. Nonii Marcelli codex.
  • item 39. Ciceronis operum codices bene multi.
  • item 40. Sallustii codex XIV. saeculi.
  • item 41. Caesaris item, Plauti, Terentii, Ovidii, Lucani, Auli-Gellii, sive Agellii, codices non pauci.
  • item 42. Persii codex XIV. saeculi.
  • item 43. Tibullus XV. saeculi.
  • item 44. Livre de Tournois envoyé par un Duc de Brunswic, XV. saeculo.
  • item 45. Dantis d’Aligeri, codex auctori pene aequalis, egregie descriptus.